1 Samuel 9

. RAB., in lib. Reg., tom. 2. Saul qui offenso Deo factus est rex super Israel, etc., usque ad et de placito turbulentus factus est. ID. Quia Saul asinas patris sui quaerens venit ad prophetam a quo unctus est, significat quod Judaei stultitiam carnalis sensus sequentes, per errores devios luxum mundi perquirunt; asinus enim brutum et luxuriosum animal est. Et ad prophetam venientes, id est, Mosen, audiunt asinas esse inventas, id est, bona terrae sibi esse debita, a quo etiam unctionis oleum et regni gubernaculum promittitur, in quibus ad tempus fratres suos de manu hostium eriperent. ID. Secundum praesentis vitae justitiam. ID. Hoc magis ad Christum pertinet, de quo dicitur: Isa. 44.. Et alibi: Psal. 86.? Stater siclus est qui habet viginti obolos, id est, denarios decem. . Quamvis dare decreverint, non legimus quod Samuel acceperit, si tamen accepisset, non reputaretur in divinationis praemium, sed in prophetae stipendium. . Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdrae verba sunt. Dicitur propheta, quia per Spiritum praenoscit futura. . etc., Clivus ascensus montis flexuosus. . Saul unctus Christum significat, qui et ipse Christus appellatus est; unde, II Reg. 1.? . RAB. Tradunt Hebraei fuisse in corde Saul, quia rex esset futurus, cum vidisset per visum se in vertice arboris palmae collocari, quod est signum regnaturi. . Quod Samuel Saulem in excelsum duxit, refectionem tribuit, significat prophetas populum Hebraeorum doctrina sua ad altiora provocantes, ut scientia spirituali refectus, in culmine virtutum consistat, nec relabatur ad vitia. Coenaculum, a tribus lectulis discumbentium. . id est, de Providentia, datur intelligi, quod jam comederat, licet non plene, quia revelante Domino quod veniret Saul, convivium dilatum est. . Descenderunt de excelso, ut in aliquo secretiori loqueretur de regno et ungeret eum.
Copyright information for VulgGlossa